Jump to content

Pagina:Notitia utriusque Vasconiae tum Ibericae tum Aquitanicae.pdf/95

E Wikisource
Haec pagina emendata est
78
NOTITIA

monumentis ab hinc sexcentos circiter annos conscriptis, unde coniicere quis posset, hanc fuisse primam et antiquissimam illius denominationem: Nugantur enim qui Martuae et Athanagiae nomen ei imponunt. A Pompeio tamen denuo augeri et instaurari potuisse non abnuerim, indéque Pompelonis titulum veteri nomenclaturæ additum. Ad hæc anno salutis 1129 aliud incrementum accepit ab Alfonso Pompelonensi & Aragonensi Rege, adiectâ veteri oppido, novâ velut appendice, Burgo sancti Saturnini, ut ex ipsius Regis diplomate sequenti constare potest.

In Dei nomine et c. Ego Adefonsus Dei gratiâ Rex facio hanc cartum donationis et confirmationis vobis totos Francos qui populaueritis in illo plano de sancto Saturnino de Yruyna: Placuit mihi libenti animo & spontanea voluntate et pro amore quod ibi populetis et finquetis de bono corde et concedo vobis quod habeatis tales foros in totas vestras faciendas, et in vestro iudicio quomodo fuerunt populatos illos populatores de Iacca et concedo et mando quod non pectetis pedagium neque lefta et c. facta charta donationis era 1167. mense Septembri in Altafaylla et c.

Hanc urbem suaptè illuftrem, illustriorem etiam efficit memoria B. Firmini sui civis, qui patre Firmino, matre verò Eugeniâ, Pompelonensibus civibus genitus, à B. Saturnino Christianis sacris initiatus, ab Honorato verò Tholosano Episcopo Pontificio charactere insignitus, temporibus Decii et Valeriani Imperatorum, prosperâ sanctitatis famâ vixit, & in Galliam studio propagandae religionis profectus, Agennensibus, Aruernis, Andegauensibus, Bellouacensibus & Ambianensibus Christifide pervulgatâ, iussu Valerii Sebastiani Præsidis, in Ambianensi civitate, pietatis ac religio