natensis erutum & à Ioanne Briz Martinez lib.3.cap.9. Historiæ eiusdem Cœnobij insertum.
In nomine sanctae & indiuiduae Trinitatis. Haec est charta quam ego Sanctius gratiâ Dei Rex Aragonensium et Pampilonensium, facio Deo & altari sancti Ioannis Baptistae, de monasterio quod dicitur Pinna, de decima, de illa populatione, quam noviter volo facere, in villa quae vocatur Lizarrara. Volebant illi monachi de sancto Ioanne, facere populationem de Francos, in illo suo termino de Zarapuz, in camino de sancto Iacobo, et ego volebam mutare, ipsum caminum, per Lizarra, et facere ibi castrum & populationem de Francos. Sed quia iste meus locus de Lizarrara, est in meliori salvetate, quam ille, ubi ipsi volebant populare, dixi illis vt consentirent mihi, cum bonâ voluntate, ut facerem populationem meam & non essent murmurantes adverfum me pro hac causâ et darem eis decimam partem, ex omnibus rebus, quas Deus, pro sua pietate, mihi dare dignatus fuerit, ex ipsâ populatione quam ibidem potuero facere. Illi verò annuentes, consenserunt mihi. Itaque ab hodiernâ die et deinceps, ego sic concedo et offero Deo et sancto Ioanni, in opus de illâ camarâ pro vestimento & calciamento monachorum, ibi Deo servientium, decimam partem ex omnibus rebus, quas Deo largiente me habere contigerit ex supra dictâ novâ populatione; id est, de lezta, de censu, de homicidiis et de iudiciis, de calomnis et de omnibus omnino rebus, ut habeant & possideant, iure perpetuo. Similiter quoque concedo eis omnes Parrochitanas Ecclesias, quas in eadem populatione, fuerint factae, cum omnibus iuribus, sibi pertinentibus, vt sint liberae & ingenuae de sancto Ioanne; perpetualiter. Et adhuc vnum do eis solarem, vt ipsi se adoptaverint in quo possint, facere bonas casas ad habitandum. Hoc totum suprascriptum, ideo alacri