animo tribuo eis, ut perpetualiter possideant, nullâ personâ regali vel Episcopali contradicente. Facta carta aera M.C. XXVIII. Anno ab incarnationis Domini M.LXXXX. regnante Rege Ildefonso, in Toleto et in Castellâ et in Galliciâ; me autem, Rege Sanctio regnante in Pampilonâ et in Aragone, et filio meo Petro, in Subrarbi, et in Ripacortiâ et in Montson. Episcopus Petrus in Iaccâ, alius Petrus Episcopus in Pampilona, Raymundus Dalmau Episcopus in Rota, Aymericus Abbas in sancto Ioanne de Pinna, Raymundus Abbas in Legerensi cænobio. Si✝gnum Sanctii Regis. Ego Petrus Regis filius signo. Ego Aldefonsus Dei gratia Rex Aragonensium, supra scripta patris mei et fratris, laudo et confirmo et manu propria subfcribo, in æra, M.C.LVIII. Si✝gnum Aldefonsi Regis. Ego Garsias iussu Domini Regis, hanc cartam scripsi et hoc signum feci ✠.
Sed quidquid sit de primâ origine istius urbis, cuius conditorem unicum, hunc Regem Sanctium Ramires faciunt Hispani scriptores, præcipuum certè illius authorem atque Constitutorem fuisse Garsiam Ramiresium Pompelonensem Regem, Amplificatorem verò Sanctium huius Garsiæ filium, probant duo firmæ auctoritatis monumenta quæ hîc referentur. Primum eorum est diploma quoddam ab eodem Sanctio Garsiae filio concessum civibus Stellanis, quo leges iis à Garsia Remiresio, cum de condendâ urbe cogitaret, concessas confirmat ac sancit his verbis.
In Dei nomine esta es carta dautoritat et de confirmation que yo Sancho Rey de Navarra filtz del Rey Don Garcia fay a totz los omes d'Estela als qui son presents et als qui son per venir per lo bon servici que vos me faitz totz dies als oms d'Estela als qui son et seran aquels bons fors que dona lo Rey Don Garcia als pobladors de l'Estela quant primera-