Pagina:Olim Ludi Scaenici.pdf/12

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
Colloquium “Passer Mortuus”
CATULLUS
. .
Poéta
LESBIA
. .
Mulier Romána
(Catullus Lesbiam salútútum venit, quam flentem cónspicit.)
Catullus. Salvé, Lesbia mea cárissima. Eheu! Quid factum est? Nam oculí tuí flendó rubent.
Lesbia. Ó mí Catulle! amíce cárissime. Ecce! passer meus mortuus est. Ó mé miseram!
Catullus. Væ factum male! Morbó-ne décessit, an félis eum necávit?
Lesbia. Nesció equidem quómodo mortuus sit. Illud sólum pró certó habeó: herí passer misellus in gremió meó circumsiliébat, ad mé pípilábat, sícut solébat; hodié ancilla mea eum humí iacentem invénit. Væ miselle passer!
Catullus. Nónne cum mágnopere amábás, puella mea?
Lesbia. Ita véró: plús quam oculós meós enim amábam.