Pagina:Olim Ludi Scaenici.pdf/14

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
Qui nunc it per iter tenébricósum
Illúc unde negant redíre quemquam.
At vóbís male sit, malæ tenébræ
Orcí, quæ omnia bella dévorátis!
Tam bellum mihi passerem abstulistis.
Væ factum male! Væ miselle passer!
Tuá nunc operá meæ puellæ
Flendó turgidulí rubent ocellí.”
Lesbia. Dulcissimum carmen scrípsistí. Grátiás tibi máximás agó.
Catullus. Nunc autem abeundum est mihi. Valé, cor meum.
Lesbia. Valé, Catulle cárissime.
[Exit Catullus.
FÍNIS