Pagina:Olim Ludi Scaenici.pdf/16

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
Cív. IV. Patricií agrós públicós colunt, nec plébeí úllam partem eórum habent.
Cív. V. Patricií, quí dívités sunt, úsúrás perscríbunt grandés, cum pecuniam mutuam dant; quás sí debitórés rependere nón possunt, serví fíunt.
Cív. VI. Etiam líberí nostrí saepe serví sunt! (Rídet.)
Cívés omnés. Væ miserós Rómánós! Utinam tribúnós habérémus.
Cív. I. Ecce! Appius Claudius appropinquat. I.
Cív. II. Is pessimus omnium patriciórum est.
Cív. III. Márcus, cliéns Appí, ut semper, eum sequitur.
(Intrat Appius Claudius cum Márcó et líctóribus.)
Líctórés. (cívés fascibus repellunt). Cédite vós ! Nólíte Appium Claudium impedíre. (Cívés írátí eum spectant.)
Appius C. Quam írátí mé spectant plébeí illí
Márcus. Nón amant patriciós plébeí.
App. Bestiæ sunt. Ego porcós eós esse putó.
Márcus. Sáné, porcí sunt. Sed ego officium meum tibi semper præstábó.
[Exeunt Appius, Márcus, líctórés.

Cívés omnés (púgnós agitant). Ó hominem scelerátum! Nós-ne porcós bestiás-que appellás?
Cív. IV. Quam puellam illíc cónspició? Nisi fallor, Virgínia est.