Pagina:Olim Ludi Scaenici.pdf/18

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
17
VIRGĪNIA

Mārcus. Sed quōmodo hoc fīet?

Appius. Ego cōnsilium inveniam. … Crās, Mārce, dum illa ad lūdum per forum ambulat, tū eam captābis. Si quis tē prohibēre cōnābitur, dīc tuam servam Virgīniam esse. Mentīrī enim necesse erit, ut eam captēs.

Mārcus. Servam meam Virgīniam esse adfirmābō, nec cīvēs mē meam servam auferre prohibēbunt.

Appius. Nunc abeāmus. Prōcēdite, līctōrēs, ut domum redeāmus.

[Exeunt Appius et cēterī.


Scaena Secunda
(In forō, māne, cīvēs (I, II, III, V, VI) prō tabernīs stant.)

Cīv. I. (amīcum adloquēns). Salvē, mī amīce. Quid est? Trīstior solitō vidēris.

Cīv. II. Hei mihi! Quandō nōs līberī erimus?

Cīv. III. Cum patriciī repressī erunt, tum nōs plēbēī līberī erimus.

Omnēs. Utinam patriciōs reprimere possēmus!

Cīv. IV. (intrat). Salvēte amīcī. Mārcum, Appī clīentem, nuper cōnspexi. Haud procul ā forō, in angulō, manēbat.

Cīv. V. Quid homō vult? Cavēte eum.

Cīv. VI. Nihil bonī cōgitat. Hoc prō certō habeō. Cavēte hominem.