Pagina:Olim Ludi Scaenici.pdf/21

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
20
ŌLIM

Virgīnia. Patrem meum haud procul videō.

(Virgīnius ab alterā parte intrat.)

O Pater cārissime, quantum gaudeō quod tandem ades!

Virgīnius (mæstā vōce loquitur). Nuntius mē certiōrem fēcit quid factum sit. Nōn necesse est hīs dē rēbus plūra loquī. (Subitō cultrum dē mēnsā tabernae rapit, quem in sinū tegit.) Virgīnia cārissima, multa pericula tibi imminent, ē quibus tē ēripere cupiō. Plēbēia quidem es, sed nunquam eris serva. Lībera nāta es, moriēris lībera. Nunc valē. Sīc tē līberam servābō. (Cultrō eam cōnfodit. Virgīnia ad terram cadit; omnēs circum eam concurrunt.)

Icilius. Quid fēcisti, Virgīni? Prō Iuppiter! Virgīnia mea mortua est!

Civ. II. Fortasse adhūc vīvit.

Civ. III. Fricāte manūs ëius, fundite aquam super eam.

Civ. IV. Frūstrā facitis: iam mortua est.

Civ. V. Incrēdibile est illam iam esse mortuam.

Civ. VI. Num mortua illa est, quæ paulō ante tam laeta tam-que hilaris fuit?

Omnēs. Vae factum male! Vae misella puella!

Cīv. II. Suam fīliam pater interfēcit.

Virgīnius (ante cīvēs omnēs prōgreditur). Ita est: meam fīliam ego pater interfēci, nē serva esset Claudiō. (Manūs ad caelum tollit.)