Pagina:Olim Ludi Scaenici.pdf/49

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
Iuvenális. Utrum minás éius tantum metuunt, an ipsa verbera?
Mártiális. Ipsa verbera et metuunt et patiuntur. Vídistí-ne unquam fabrum cum effigiem causidicí vel magistrátús equó aeneó aptat? Ut æra resultant cum faber incúdés percutit, síc discipulí ínfélícés saliunt et clámant cum ab hóc magistró vápulant.
Vox magistrí. “Dícat fílius Albiní: sí do quincúnce remóta est úncia, quid superat?
Vóx puerí. Triéns.
Vóx magistrí. Eu! Rem poteris serváre tuam. Redit úncia, quid fit?
Vócés puerórum. Sémis!
Vóx magistrí. Cúr úniversí clámátis? Poenás mihi dabitis.
[Clámórés audiuntur.
Iuvenális. Quantí clámóros tolluntur!
Mártiális. Hæc diútius ferre omninó nequeó. Pol, in mágnó amphitheátró, cum turba plaudit, et su quisque vincentí parmae favet, mítior hóc fit clámor.
Iuvenális. Quin epistulam ad magistrum míttis, órás-que ut discipulós dímíttat, rogás-ve quantum accipere velit ut taceat?
Mártiális. Versibus epistulam compónébam cum tú vénistí. Audí, precor, ut sciam utrum tibi placeat necne.
Iuvenälis. Recitá, sódés. Libenter audiam.