Pagina:Olim Ludi Scaenici.pdf/52

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
51
“IMBER IMPENDET”

Māter. Pater tuus ventum fore saepe adfīrmāvit, cum lūna rubrō colōre suffūsa esset.

Fīlia II. Nōnne sōl etiam sīgna imbris nōbīs dat?

Māter. Immō verō certissima sīgna sōlem et orientem et occidentem sequuntur. Saepe enim colōrēs variōs in vultū ēius vidēmus: caerulens color “pluviam dēnūntiat, igneus Eurōs."

Fīlia I. Sōlem quis dīcere falsum audeat?

Fīlia II. Avēs etiam nōbīs pluviam nōnnunquam praedīcunt, sīcut gruēs imbrem surgentem in vallibus īmīs fugiunt, āeriae-que volant.

Māter. Cum hirundō lacūs circumvolitat, tum imbrēs sint tibi sūspectī.

Fīlia I. Ex omnibus avibus nōnne corvī cornīcēs-que praecipuē pluviam praedīcunt?

Fīlia II. Equidem imbrem nunc impendēre prō certō habeō, nam hodiē corvōrum exercitus ē pāstū āgimine māgnō discēdēns, ālīs suīs dēnsīs increpābat; et ego et soror mea, dum ad vīcum īmus, cornīcem vīdimus quae pluviam plēnā vōce vocābat, et sōla in siccā harēnā spatiābātur.

Māter. Māne vaccae, cum pābulum eīs darem, caelum sūspiciēbant, aurās-que patulīs nāribus captābant: inde quoque pluviam impendēre cōgnōvī.

Fīlia II. Rānās hodiē audīvī dum aquam hauriō; querēlam suam veterem in līmō canēbant.