internis, quo melius nomine intitulari possunt quam diuinarum idearum vmbræ; Cum ita á realitate distent naturalium; sicut. naturales á veritate distant methaphisicalium? Harum quidem specierum aditumm in intellectum potius crediderim immediate fieri per conuersionem ad lumen illud quod agit in nobis intelligentiam: quam mediantibus rerum physicarum formis intus per sensus exteriores ingestis. Ex vna tamen parte vno experimur modo, ex alia vero alio. Propterea expedit vtramque opinandi viam sine contradictione complecti: quod quomodo fiat alibi demonstrauimus; & tu ex temetipso si in communissima versatus es philosophia, per hæc poteris determinare. Huiusce sané oculi nisi in te vigeat emissio per applicationem: qui fieri potest vt per ipsum in cæteras interiores animæ potentias scibilium speres consequi immissiones? quid. n. aliud est non appellere, quám clausos habere oculos? quid aliud est claudere oculos quam in vmbra (vt aiunt) mortis versari? non ne á rerum veritate vsque ad ora vulgi transmissum est; vt equiualeat quempiam clausisse oculos & esse mortuum?
Pro formatione vero quæ sequitur applicationem: illud primo animaduertendum, eius totam vim in modo & specie applicationis esse sitam. Potentia. n. generaliter apprehensiua habet illud cum matoria commune: vt in se ipsa, & ex seipsa nil sit præter sinum & conceptaculum: nullum elementorum in se odorem habet aliquem, vel saporem, vel calorem: con-