Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/101

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 93 —

currentibus tamen illis fama est, in diuersos ordines atque gradus, omnem prodire colorem, saporem, & odorem. Ignis alteri corpori admotus lucet; insuper & iuxta corporum varietatem diuersimodé in melius, atque deterius splendescit. Id sané non habet ignis in se, nec corpus alterum in se, sed ambo habent virtute applicationis. Iam habes per similitudinem, formationem tum intellectus, tum memoriæ consequi applicationem, tanto meliorem; quanto, & antecedens melior extitit applicatio: & huius efficacia maxima ex parte in scrutinij manuductione consistit.

X.

Sunt qui velint formas facilis reductionis esse illas quæ sunt apud virtutem imaginatiuam atque communem sensum, multæ corporalitatis & modicæ (inquiunt ipsi) spiritualitatis. Formas vero difficilis reductionis, esse multæ spiritualitatis & modicæ corporalitatis. Id quidem ita sibi suadent quia formæ multæ corporalitatis morantur dum sensus communis spintualitatem ab earum corporalitate distinguit; vnde formam illam fixari in ea contingit; idque præsertim cum eam pauci corticis recipit. Hinc reciproce inferunt hominem tardi motus in cuius anima figuntur sensibilia quæ transierunt: melioris esse rememorationis. Quæ omnia habent quandam leuem persuasionem quæ quidem cum verbis explicantibus ipsa similia sunt opinationibus & sermonibus somniantium. Constituunt. n. memoratiuas species alias veloces, alias tardas, alias tempestiué, alias maturé; alias figurari per equum