Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/102

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 94 —

Martini, alias per equum Georgi, quod dicere & sentire non convenit grauitati illorum. Quidquid enim sentiant: nunquam corporalitas quá corporalitas, seu proprius dicas corpus qua corpus est, quippiam agere intelligi debet imó vniuersaliter asserendum à corporalitate non esse actionem; á maiori minus esse, a maxima minimè, quia corpus quatenus corpus non agit, omnis. n. actio est à qualitate, & ab eo quod spiritualius est ipsa qualitate; magis, & ab incorporeo maximé. Vtlibet ergo intelligantur verba illorum famosorum virorum euitare nequeunt semper inconueniens, & si velis eos excusare quod non corporalia agunt magis quia corporalia, sed quia multum morantur & sunt vehicula accidentium, á quibus informationes efficiuntur quæ morantibus corporibus morantur; & morantia figuntur magis. Hæc excusatio non potest capi nec retineri quominus obiter euomatur á verbis illorum, leuissimique stomachi sententia. Mitto quod magis rudes sunt magis morosi, & magis morosi magis rudes: nec obstat quod experimur nos morantes in consideratione vnius rei magis memores reddi quám leui consideratione præter labentes, experimur enim etiam atque non minus, nos quædam sine mora audita atque visa vel etiam considerata in sempiternum recordari; alia vero diutius attentiúsque visa & considerata, minimé retinere. Haud igitur in mora & corporalitate est virtus, imo in ipso contrario maximé quod ad corpus attinet. Quod vero ad alterum non est mora quæ facit fixionem: sed formæ actiuitas, videtur autem mora conferre aliquando: quia forma aliqua non apta vel nata est citó agere, vel subiectum citó recipere, ideó-