Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/103

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 95 —

que morando perficitur actio. Vbi vero forma est spiritualior, est & actiuior. Hinc ignis actiuissimus est omnium elementorum, quia spiritualissimum est inter ea, & potentissimum ad conuertendum in se, & data materia solus per se in infinitum crescens. Qui etiam si multum agit: non quia multus est. & magnus, agit, vtpote propter multam corporalitatem: sed propter intensiorem qualitatem, quæ consuenit seruari in illa magnitudine: quæ quidem qualitas (vt notant quidam Platonicorum) si posset reduci in medietatem illius magnitudinis: intenderetur adeo magis, vt duplo potentius ageret, si in minimam quantitatem, maximé potentior: si in indiuiduum infinite potentior. Ex his ergo considerari potest quam inconsiderate dicti philosophi loquuti sint.

XI.

Hinc etiam patet quam imperité (etenim hoc notare non est sine emolumento eorum quæ ad præsens institutum spectant) equini quidam medici proferant illud vulgatum. Non qualitas, sed quantitas. Cum ad eorum propositum oppositum totum proferri deboat. Esto. n. quod qualitas tantæ virtutis non sit infra tantam quantitatem, & in multa quantitate multa qualitas conseruetur: nunquam tamen actiuitas refferri debet ad molem, totúmque illud quod est pertinens ad rationem materiæ, extensio. n. ipsa ordinata est [ipsis etiam indicibus] ad continentiam: qualitatis, atque formæ. Ferri id tamen potest si ab Apotecariis eorum dictum fuerit: quia recipiunt precium iuxta quantita-