Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/104

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 96 —

tem quæ est in ponderibus, numeris, & mensuris, quidquid sit de qualitate simplicium, pharmacorum & aliorum confectorum; & idcirco, vt existimo, quidam ex eis in suo insigni notatum habebat in nostra patria. non qvalitas sed qvantitas. quamuis. n. constaret eum hæc retulisse ad porcum depictum de quo non quæritur sicut de equo, an concinnos habeat oculos, parvas auriculas, contractam ceruicem, latum pectus, minacem frontem, os arrectum, crura soluta, & id genus alia, sed duntaxat an sit latus longus atque pinguis, id tamen non minus conuenienter subinde poterat á porco ad id quod erat intus in apotheca referri. Non qvalitas sed qvantitas, vtpoté pia mater, quæ dotauit filias & doctorauit filium.

XII.

Adunatio uero & immutatio, licet sint duo actus: simul tamen fiunt. Immutando enim fit adunatio; adunando fit imrnutatio. Horum rationem ita aperimus. Dixit Heraclitus, Si omnia entia fumus fierent: nares omnia discernerent. Dicamus crassius. Si omnia præter Vulpeni in gallinaceos conuerterentur frustra non esuriret vulpes, omnia per vulpem essent vorabilia. De potentibus omnia suo modo conuertere, vnum est hominis phantasia: de potentibus omnia suo modo vorare, & degustare vnum est hominis cogitatiua. Tale conuersionis genus potent attingere (non sine cogitationis actu) phantasia; vt omnia memorabilia potenter reddat non absque phantasiæ actu cogitatiua. At inquies oportebit phantasiam conuertere omnia aut