in vnam speciem, aut in plures: si conuertat & reformet in vnam; iam non erit multorum memoria, sed vnius: si quippé omnia conuertantur in ouem: iam lupus non multiplicabit comestibilium speciem vt dici possit præter vnum quippiam illi esse comestibile. Si conuertat reformétque in plures species: aut finitas, aut infinitas si finitas: aut determinatas & istas cognoscere & aut determinare opportet; aut indeterminatas, & ita erimus in eodem in quo sumus. Infinita vero tentare stultum est. Scire igitur oportet conuersionem non ita fiendam vt substantialis diuersitas destruatur; nec vt accidentia vnius cuiusque rei propria tollantur: Sed vt diuersa atque omnia ita vna illis applicita adueniente forma, afficiantur modo suo: vt vnam ab vno, & per vnum memorabilis subeant rationem: Sic omnia lupus iste ingurgitabit vt vnum: si omnes substantiæ & quæ inmediate consequuntur eas vnius generis accidentium indumenta subibunt.
Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/105
Appearance