Sicut ad eandem vocalem in centro circuli innumera si esse, & imaginari possint elementa relata; (non ablato quod corum singula suam diuersitatem retineant) omnia vnius sonantiæ modum subeunt: imo tantum abest vt per vocalis applicationem subcludant suam essetiæ ab aliis diuersitatem: vt per illam magis eadem insinuare valeant. Sic & vni spiritui pluribus appositis organis diuersæ pro eorum propria ratione producuntur voces. Quid ergo est quod disperans non disponaris, & quasi accingaris ad aliquam de innumeris possibilibus tibi speciem comparandam; in phantasiæ & cogitatiuæ conterminio situandam: qua vniuersa sicut in libro spectabilitatem, ita & in anima memorabilitatem induant? Hoc est quod tuæ relinquimus industriæ ô quicunque es ingeniose. Intueare quid præstiterit modus inventionis Pan Archadiæ Dei cum primus calamos coniunxit agrestes: hæc quæ diuersis iam acta ingeniis non facile olim consonare solebant: iam vnico eiusdem spiritu, in vnum quasi imparibus compactum cicutis in missorum, ablatam dispersionem, adunionemque factam, quam commode præstat vnus.
Pro hoc quod ad ordinationem attinet, vulgatæ sunt (licet ad rem minus & modicum relatæ) propositiones ab ista pendentes, quæ consideratis iis quæ per nos extant enucleata melius vsuuenire possunt. Principaliter ergo contingere dicitur reminiscentia, cum motus iste huic motui de necessitate succedit,