vel motum istum hic motus concomitatur: siue id sit locali, siue temporali, siue rationali, siue naturali, siue artificiali, siue quomodocunque aliter positiua concomitantia, atque vnius post alterum successione. Ad quem sané modum, progredimur á memoria niuis ad memoriam hiemis; Hinc ad eam quæ frigoris. Hinc ad eam quæ antiperistasis: Hinc ad eam quæ intendentiæ caloris in stomacho: Inde ad eam quæ potentis digestionis; Ab hac in appetitum, & viuacius nutrimentum; robur, & exercitium; & ita deinceps in hoc. In aliis omnibus similiter. Si quid vero habet naturam carentem ordine: ad aliud ordinatum referatur: atque innitatur: quod quidem semper esse debet aliquod sensibile: quamobrem non temeré á ratiocinativo philosopho dicitur ordinem propria natura sensibilium esse: & non cognoscit ipsum extra margines naturæ. Vnde si quæras ab illo quid est ordo? est inquiet progressus rei secundum viam naturæ. Quid est ordinis carentia exitus inquiet á via naturæ. Hæc sunt quæ de organo, & ad organum scrutinium pertinentia volumus esse dicta: quæ si attentius contemplaberis; nihil est quod ne ad vlteriora progrediaris impediat: ex iis. n. remoueris ab eo, quod ad consequentes actus occlusum faciebat iter. Et certé facere non potuimus; ne sub titulo theorices sufficienter apponeremus ea, quæ per so ipsa praxim complere valeant.
Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/108
Appearance