Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/109

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 101 —
 
TERTIA PARS
I.

Age iam ad operandi formam transeamus insinuandam. Tanquam præludiis agentes, ab elementorum simpliciorúmque notitia, ad compositi integri, atque perfecti considerationem deueniamus.

Primum igitur ad eorum similitudinem qui prius manum paginæ docent admouere quam oculi ad inscriptos caractheres coniiciantur: proponimus ante apparanda subiecta quorum præcesserit memoria: vt ipsorum virtus & efficacia discooperiatur hunc in modum. Sumatur subiectum commune idque primo in partes eius maiores distribuatur, quæ ex instituto saltem operantis sibi succedere debeant: quæ partes maiores, subiecta magis propria superius sunt appellata. Hinc ad subdiuisionem procedatur; vt partes istæ ad inuicem finiri, & ordinatæ sibi inuicem succedere perceptæ, in loco contiguitatis veræ, vel positiuæ describant sibi alias partes, quæ subiecta propriissima indiuiduáque sunt: quæ multiplicari debent iuxta rationem latitudinis subiectorum magis propriorum, & commodum occurrentium sedium adiiciendorum.

II.

Quibus ita dispositis & prompté memoriter habitis adsit cathalogus diuersarum rerum sensibilium, quæ primo numero sint viginti & quinque, deinde quin-