HENRICO III SERENISS.
Gallorum, Polonorùmque
Regi, &c. Philotheus
Iordanus Brunus
Nolanus.
Quis ignorat (sacratissima Maiestas) principalia dona principalibus; principaliora maioribus: et maximis principalissima deberi? Nullus ergo ambigat, cur opus istud, tum nobilitate subiecti circa quod versatur; tum singularitate inuentionis, cui innittitur; tum grauitate demonstrationis, qua communicatur, inter maxima numerandum: in te ægregium populorum spectaculum, virtute præstantis animi spectatissimum, celsitudine sublimis ingenij celeberrimum, ideóque clarissimorum, magnanimum, doctorúmque omnium obsequio iure colendissimum respexerit. Tuum est ipsum gratioso animo acceptare, magno fauore tueri, maturoque iudicio examinare: Cum eminenter generosus, potens, atque sapiens videaris.