Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/110

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 102 —

quaginta, mox centum: vt gradatim exercitationis beneficio exoptata comparetur disciplina; cum hoc quod optimé videbitur quomadmodum ea quorum ordo naturlem memoriam suggeret: merito subiectorum quibus distributa sunt & applicata; ordinate tibi non minus quam si in pagina essent exarata occurrent: vt ab vltimo ad primum eadem facilitate possis incedere; qua á primo ad vltimum accedebas. Item & quomodo libet ordinem referendorum inuertere; ad hoc ipsa locorum sensibilitate conferente.

III.

Proinde visa subiectorum efficacia ad adiectorum rationem transeamus quibus non tanquam leui fragilique fundamento naturalis innittitur memoria. Adest ergo duplicis generis memoria, terminorum videlicet atque rerum: quarum hæc simpliciter admittit necessitatem: illa veró in aliquo quodam genere, vel in eo quod per ipsam acui creditur memoratiua facultas ad propriæ functionis expeditionem: grauiora. n. passi minorem difficultatem & arduitatem non sentire consueuimus: vel quia alicuius facultatis fert consuetudo, cum occurrentia propositi atque sententiæ in initialium verborum expressionem requirere, vel quia rebus accidit vnicum propriumque nancisci nomen idque non satis in promptu, vt sunt herbaram, arborum, mineralium, seminum & id genus aliorum, quorum conceptum habere minimé sufficit: vel tandem quia sæpe sese offert occasio proferendi verba, quorum minimé rationem habemus.