Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/111

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 103 —
IIII.

De generibus quibus res ipsæ adiiciuntur, explicantur, séque inuicem insinuant: alibi declarabimus. Pro genere autem istius facultatis satis tibi apertum iter ex antedictis: necnon habes optimam magistram atque ducem tum intrinsecam, tum extrinsecam naturam, quæ te per rationem insitam & obiecta præsentia semper illuminat.

V.

Modorum quoque quibus termini adiiciuntur plurimi, & innumeri occurrere tibi poterunt dummodo fueris in agitatione Clauis rnagnæ peritus (illa quippe fons est omnium inuentionum) eos qui nobis commodiores visi sunt in diuersis locis diuersos explicarnus. Modum vnicum quo ad nostra vsque tempora vsi sunt antiqui prorsus contemnimus, quia laboriosus est multámque requirit exercitationem, nec certæ est ab omnibus assequutionis.

VI.

Perstrinximus igitur intrinsecæ lectionis latitudinem illam & longitudinem compressimus: iis. n. oculum phantasiæ disgregantibus atque distrahentibus, maius causabatur negocium, quod artis difficultate exercitationísque prolixitate, dignioribus intenta negociis ingenia repellebat. Quid. n? indiuiduo subiecto per