vnicum adiectum vnicum tantum (vt in pluribus) committere licebat elementum, quippe cum innumerabiles habeantur combinationum & compositionum differentiæ. Qua de re qui primus apparet hanc artem transtulisse á Græcis ad Latinos: deridet Græcorum quorundam studium verborum imagines conscribere volentium, atque ita eas sibi parare, vt cum opportunæ fuorint in inquirendo tempus non consumetur. Videbat. n. verborum infinitam esse multitudinem, ideoque ridiculum esse illam persequi velle. Atqui nobis non solum possibile sed & facile compertum est posse apparatas haberi imagines, quibus singulis quibusque locis cuiuscumque generis terminos integros apponam, idque pluribus modis, vt in pluribus tractatibus ad diuersas ordinatis intentiones manifestamus: In presentiarum vero per hunc qui sequitur proponatur modum.
Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/112
Appearance