Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/113

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 105 —
 
Prima praxis quæ vocum est.
De fixione rotarum.
I.

Ad ordinatam parandam exercitationem: primò elementorum prompta habeatur conceptio: elementorum inquam illis adiectibilibus explicabilium, quæ ad omnes producendas actiones nec-non ad passiones omnes recipiendas sunt aptissima.

II.

Ex iis ergo triginta tuæ notitiæ melius inhærentes ad triginta elementorum expressionem faciendam eligantur: quæ completum reddunt numerum, eorum quæ diuersis inseruiunt in tribus idiomatibus pronunciationum differentus: neque. n. necessarium est triplex instituere elementarium, cum A ipsum equiualeat ipsi α & א B. ipsi β & ב. similiter & alia multa aliis. Vbi vero super nostri generis elementa sunt Græca vt ψ ω θ & vltra hæc & illa, sunt Hebræa: propriis sunt notata caracteribus. Et ita vnum simplex elementarium deseruit tribus linguis & iis quæ illis sunt subalternatæ.

14