Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/118

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 110 —
V.

Quibus fœliciter succedentibus ad vlteriorem fiat progressus operationem. Placeat inquam homini & hominis actioni addicere instrumentum vel insigne non quidem quod ad illius tantum referri debeat actionem, sed quod sit omnibus vt fieri potest adaptabile vel saltem omnibus in operibus obeundis compatibile. Non. n. ideo fixæ figurantur hæ rotæ vt maneant perpetuo: sed vt vnius adiecti appropriata nostræ figantur memoriæ: vt cum huc, illucque prodeunt: semper atque statim referri possint ad illum (vt in vlterioribus patebit) ad quem præsentia sunt ordinata. Habet ergo Lycas cathenam, Deucalion vittam, Apollo baltheum, Argus caputium, Arcas peram, Cadmus antesinale, Semele suppositam sedem, & ita deinceps alij alia, quæ licet singulis sint propria: sunt tamen pro viribus omnibus appropriabilia quod quidem magis est curandum. Ratio. n. praxis vltimæ atque profectio; rationi praxis initialis est præferenda.