Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/120

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 112 —

Ibi exterior significat homines Media proprias actiones. Interior vero insignia hunc in modum.

A Lycas A in conuiuium A cathenatus
B Deucalion B in lapides B vittatus
C Apollo C in Pythonem C Baltheatus
D Argus D in bouis custod. D caputiatus
E Arcas E in Calistum E peratus.

Similis de aliis esto institutio, ordinatio, & iudicium. Vbi vero ad tertij elementi significationem instrumentum addere contigerit (quamuis hoc minus commodum sese offerat, accidit enim actionem appropriatam, vel contingentem non pati in manu tale appositum) ipsum pro commoditate imaginetur aliquo adiectum vel alligatum vel interiectum pacto, vt operationem Turbet, Adiuuet, & vel Abiiciatur, Euertatur, Eximatur, Extricetur, Euacuetur, Ruat, Incidat, vel quomodolibet aliter pro operis congruentia se habere possit: Cæterum incomparabiliter conuenientius est insignire: quippé cum sine vlla difficultate insignia possint ad omnes referri & applicari.

VI.

Consulto plané industriæ tuæ committere placuit inueniendas congruentes actiones, & organa, sine insignia, sicut enim singulis peculiares determinatorum hominum sunt magis notæ & celebres effigies: ita etiam (cum trahat sua quemque voluptas) habent singuli quibus operibus instrumentis & insigniis, sollici-