Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/121

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 113 —

tentur magis, magisque in affectus concitentur. In superioribus. n. Ianuæ memoriæ dicebantur affectus; hósque potentiores, patentiores: ij vero nec iidem sunt, neque ab iisdem emanant principiis in omnibus.

De motu rotarum.
I.

Apprimé igitur præsignatis rotis mente fixis quoad quid cuique conueniat immobiliter habeatur in promptu: tempus est vt ad maiorem praxim hunc in modum expediaris, vt primo primam compositionem quæ duobus constat elementis quibuscumque veneris. Vides primam figuram duabus constantem rotis fixis. Iam exteriori in sua fixione perseuerante; soluatur interior. Cuius olim fixio ad habitum eius qui debet esse fixus spectabat: nunc pro actu qui ratione multorum operabilium, atque innumerorum debet ease innumerabiliter multiplex: vndique reuoluenda occurrit.

De motu rotæ interioris primæ figuræ pro compositione qualibet ex duobus elementispresentanda.
II.

Operatio inquam quærat vniua propria: iam reddatur omnibus in circulum communicabilia. Proindéque cuiuscumque pro exigentia constituendæ compo-

15