sitionia adaptetur. Lycaon in conuiuium geminatum tibi reddebat elementum AA. dum A rotæ interioris esse sub A rotæ exterioria, item Deucalion in lapidea BB. Iam discurrente rota non geminum sed duplex habebis elementum: Nempe cum B rotæ inferioria mouetur sub A rotæ superioris: Iam non eat tibi AA Lycaon in conuiuium sed Lycaon in lapidea conuertendos. Deucalion in Pythonem exanimandum, Apollo in bouem custodiendum & ita deinceps singuli proximorum capiunt operationem, nouis aliis succedentibus elementis. Via ergo combinationem PA refferre? pone A rotæ internæ sub P, rotæ externæ presentabunt tibi per Platonem in conuiuium. Vis combinationem RE? pone E rotæ interioria sub R rotæ exterioris presentabitur tibi per Neptunum in Calyston confodiendam. Similiter combinatio SI per Palladem in Baccum puerum. VO per Medæam in Proserpinam rapiendam. Habes igitur quomodo ad compositionem duorum elemnentorum ad sensum presentandam procedatur.
Item in secunda figura duabus internis rotis ad vertiginem solutia & expeditis compositum quodcumque ex tribus elementis presentare valebis; ita vt vbi in tribus rotia fixis. Lycas in conuiuio cathenatus presentabat tibi AAA. Iam Lycas agens quod Medusa,