cum insigni Plutonis presentabit AMO. Arcas cum actione Semelis, & insigni. Plutonia presentabit EGO. Medea agens quod Tyrrhenus cum insigni Persei, presentabit VIM. & ita multis modis variando elementa mediæ, & intimæ rotæ, sub elementis singulis rotæ exterioris: quascunque imaginabiles ex tribus elementia combinationes poteria ad libitum producere.
Si veró accident adiiciendum compositum ex quatuor elementis; non eat necessarium quartam supponere rotam: non. n. elementia omnibus sed paucis quibusdam accidit quartam in combinatione sedem obtinere: vt S. quod combinatio M E N S habet quartum, & T quod combinatio D A N T quartum habet. Ad hanc igitur quarti elementi presentiam designandam quid opus est orbita; sufficit aliquod determinatum accidens vel adsistens cum aliqua habitudine ad subiectum vel adiectum imaginari, quorum alterum istius; alterum verò alius sit indicatiuum.