Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/124

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 116 —
De altera similiter ex tribus elementis alio ordinatis modo presentanda compositione.
V.

Est & alter modus quo quartum elementum tertio super additur; nempé L. R. & N. mediantibus inter elementum adsistens & subsistens vt in prima combinatione huius compositi T R V N C V S. in secunda huius compositi I N C R A S S A T V S. In tertia huius compositi P E R M A G N V S. Ad quorum elementorum præsentiam atque locum denotandum; aliquos se habendi modos, vel accidentia sensibilia in subiecto, vel cum subiecto, vel ad subiectum poteris destinare. Ad ipsum mihi conferre solebat rationale adiectum quod vel sedens tertium, vel innixus secundum, vel stans primum adsignificabat. Quod si alia elementa præter hæc se obtulerint, quod vix apud Latinos Græcos, Hebræos, Chaldeos, Persas, Italos, Arabes, & Hispanos, accidere potest: hac luce qua vides nos subuenisse presignatis tribus: cæteris aliis prouideto.

Quod vero ad Gallos attinet (de Germanis enim Gothis Scythis & id genus aliis ipsi viderint) qui non ex idiomatis rusticitate, sed nescio quo vsu quáue consuetudino ad discrimen aliquod insinuandum quiescentia quædam admittunt elementa: non est quod tibi negocium facessat: manet. n. sine superadditis illis integra ad rei proferendæ necessitatem scriptura. Hinc non desunt inter illos minimé non grauis inge-