re consuenerunt; & rimatis effectibus & defectibus vnde proueniant quod per doctrinam á nobis expressam intentabis: alia ad eorum tibi compares similitudinem.
Pro multiplicatione vero adiectorum non modicam tibi triduo facultatem hoc etenim animaduertens principium vnde manat in aliis negociis celebrem tibi poteris vsum suppeditare: á proportionibus. n. conuerti possumus ad alia proportionabilia comperienda.
Habebas ad numerum elementorum triginta viuacissima adiecta, quæ in breui tibi poterant deseruiro scriptura; nunc iuuat in immensum (si fuerit opus) dilatata pagina: multiplicare in innumerum dictionum adiectionem: etenim incommode succedit si eiusdem formæ eadem numero adiecta sæpe sæpius reponantur cum ad internam scripturam ea requiratur varietas quæ minimè requiritur ad externam, vt satis est in hac se praxi exercentibus manifestum. Quid ergo? Sicut habebas vnum numero Lycaonem, Deucalionem &c. Iam duo tibi finge numero Lycaones & Deucaliones & alios ita vt vbi triginta tibi aderant nunc vsu tibi veniant sexaginta. Si triplicrabis, habebis nonaginta, si quadruplicabis, centum & viginti. Omnes quorum optimé nosti imaginem melius tuam pulsare phantasiam coge in numerum triginta radicalium nominum. Quod enim aliud eis sit proprium nomen nihil impedit. Manebit. n. perpetuo Philotheus Deucalionis nominis caracthere intinctus si semel inter iactantes lapides adnumeretur & adscribatur. Quam celebre sit hoc inuentum melius per vsum &