Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/129

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 121 —
III.

Per ea quæ diximus ad graphicæ dilatationem: producta sunt famosissima nomina; quatenus ad eam quæ in arte ista necessaria est varietatem maximé conducit, & quædam principalia celebrioráque nomina illa quæ tibi adiicienda sunt tanquam centurias sub vmbra & ala triginta vexillorum reportes. Nunc ad amplissimam operationem, singulis propositorum vexillorum per quinarium quinque subsistentium elementorum deducendis, alia quinque subternamus vexilla.

IIII.

Sic ergo melius tibi noti ad hunc vexillorum numerum referantur, ita vt singuli eam obtineant sedem, quæ pro eorum qualitate eisdem melius videbitur conuenire. De vexillis vero quæ frequentius militare consuescunt; majores sibi copias adsumant: ex iis. n. sunt quæ vno vel duobus tantum contenta sunt militibus. Per æqualitatem igitur proportionis non per numeri æqualitatem iusté cum omnibus est agendum.

V.

Tu ergo ipse ordinabis tibi centum & quinquaginta nomina, quæ vel á propria appellatione, vel á consueta actione, vel affectu proprio, secundum ordinem

16