quo adsistentia sunt ordinata; ordinatéque quinque subsistentibus informantur. Quo facto, ad ordinationem horum vel aliorum (si decentiores habueris) subsistentium partium & artium (vt ipsis adhæreant per actiones & in artes denominabiles) reduces, vel notorum tibi nomina huic qui sequitur ordini é regione apponendo; vel aliter vt tibi commodius fuerit, á nobis appositis disponendo, aliis quorundam loco succedentibus vtens, incertam seriem reducendo: ita vt cum relatione ad easdem vel alias circumstantias, eadem vel alia insignia, & adsistentia recipiant.
Conficies igitur ad similitudinem trium prædictarum rotarum: quinque rotas fixas, quarum singulæ centum & quinquaginta constent combinationibus elementorum duorum. Quorum exterior atque prima significet agentes sub inuentorum nomine. Secunda actiones. Tertia insignia. Quarta adstantia. Quinta circumstantias. Adducuntur autem hæc ipsum in modum vt quibus iuxta vnam propriamque non inseruiunt: iuxta aliam opem adferant vniuersalem rationem.