PHILOTHEI IORDANI
BRVNI NOLANI DIALOGUS
prælib. Apologeticus pro vmbris
idæarum ad suam memoriæ
Interloqutores:
Hermes. Philothimus. Logifer.Hermes.——Perge liber. Neque. n. ignoras eundem solem; eamdemque artem. Idem sol huius gesta propalat in honorem, illius in contumeliam facta producit. Tristantur illo presente nocturnæ striges, bufo, basiliscus, bubo: solitaria, nocturna, & Plutoni Sacra. Gestiunt autem Gallus, Phoenix, Cignus, Olor, Aquila, Linx, Aries atque Leo. Ipso oriente operatores tenebrarum congregantur in cubilia, homo vero {[et}} animalia lucis exeunt ad opus suum. Hæc inuitat ad laborem; trudit illa in ocium. In ipsum lupinus & Elitropia conuertuntur, ab ipso vero herbæ atque flores noctis auertuntur. In nebulæ speciem rarefactos humores attollit, deturbat autem in terram condensatos in aquam. Aliis perennem atque continuam; aliis vicissitudinalem lucem impertitur. Hunc intellectus non errans stare docet: Sensus