Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/16

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
— 8 —

autem fallax suadet moueri. Hic terræ girantis parti huic expositæ oritur: occidit simul aliter dispositæ. Idem orizontes quos dicunt arcticos per differentias dextri atque sinistri apparenter circuit: aliis vero multis supernum atque infernum perlustrare videtur arcum. Hic terræ sui circuitus altum habenti maior apparet: imum vero tenenti (vt potè ab eodem magis elongatæ) minor. In aliis emicircuitum portionibus tardè; in aliis vero velociter absentatur. Hic terræ incumbenti in Austrum Borealior: in Boream vero properanti Australior efficitur. Rectum habentibus Orizonta, in lances æquales hinc inde latitudinem recipit; obliqum vero tenentibus in iniquas. Idem intra duos molis istius medios parallelos spacium incolentibus perpetuo commensuratas luci tenebras tribuit: cæteris autem tempore definito. Ipsi si diua tellus suo nos dorso enutriens, nostrum frontem obiiciat, obliquos eius radios nobis impetrabit: iis autem rectos quorum capitis verticem supposuerit. Ad ipsum quoque quædam admota mundi corpora, (quæ multi intelligunt esse animalia deòsque sub vno principe secundos) ipsius ab auge vel apogio (quod appellant) lumen conceptant; cæteris habentibus ipsum in opposito, vel mediis (vt vocant) latitudinibus & interuallis. Eiusdem totius luna (quam aliam intelligunt philosophorum plurimi esse terram) in suo ad illum conuerso hemisphærio liberum concipiente lumen: hæc illius globi interpositione tristis vmbratam ad eundem conuersam, auerso hemisphærio lunæ commonstrat faciem. Vnus ergo idèmque perpetuo Sol perseuerans atque manens, aliis atque aliis; aliter atque aliter dispositis;