Ingentem ex præsignatis tibi comparare poteris vtilitatem & commodum incomparabile. I. Sint formæ perpetuis perpetuo subiectis inhærentes. II. Subiecta ipsis ordinem tribuat, vel ab ipsis ordinem recipiant. Quod quidem ad ipsarum formarum memoriam habendam conducit. III. Quod si lubet adiecta ipsam in subiectorum rationem & vicem conuertere, quid est quod te possit impedire? IIII. Ipsius igitur rei memorandæ partes, viuis imaginibus, & insignus, actionibus circumstantiis earumdem committito per ordinem: vt singula quæque per congruentem sibi actionem passionem, alterationem, desituationem, alios atque alios se habendi modos, velut quæ operantur, vel vt quibus, & circa quæ exercentur operationes; valeant membra diuisionis memorandæ materiæ sigilatim describere. In iis autem omnibus illud non te prætereat quod non quasi abstractas, sed oculis phantasticæ facultatis fixas, debes eligere species. Etenim alibi ostendimus quemadmodum eas captare debeamus quæ magis extrinsecos sensus commouentes: potentius in internos sensus irrepsere.
Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/166
Appearance