Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/167

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 159 —
Ad combinationes in quibus elementum subsistens præcedit elem. adsi.

Istis ita dispositis ad infinitarum combinationum ex elementis constituendarum multitudinem: non est quod alios superaddas ordines primarum compositionum. Hic n. sicut habes centum quinquaginta simplices combinationes, in quibus elementum adsistens vel pro adsistente positum præcedit elementum subsistens vel pro subsistente positum, ita per quam facili negocio habes centum & quinquaginta alia in quibus elementum adsistens vel pro adsistente positum sequitur elementum subsistens vel pro subsistente positum. Ex differentia igitur recti vel curui, induti vel exuti, huc vel illuc versi, sedentis vel stantis, vel aliis mille dupliciter se habendi modis, hoc ipsum tibi poteris adcommodare. Chorebus figulus sedens notat A M. qui stando significabat Ma.