Pro mediantibus autem & superuenientibus: seu cadentibus & succedentibus elementis ad singulas quinque combinationum pertinentibus, tuo ô amico studio poteris prouidere, per amplam quippe tibi viam strauimus vbi quascumque combinationes ad quinarium crescentes elementorum numerum efformare docuimus. Dabis ergo agenti differentias vndecim quibus finalia significentur elementa. C. G. L. M. N. P. N. S. N. T. R. S. T. & tres differentias quibus patefiant liquescentia media quædam elementa. L. N. R. Primæ si placet erunt in capito illius: secundæ in dorso, vel é contra. Dabis pariter vndecim operationum differentias ad significanda finalia, & tres ad media: quarum primæ (si placet) erunt in materia actioni subiecta, secundæ in brachiis vel manibus operantis. Similiter distingues duodecim & tres in circumstante. In adstante vero iisdem poteris quibus in operante vteris differentiis cum sint eiusdem generis. Adeo igitur hæc familiariter communicauimus vt modicum admodum tuæ videatur industriæ remissum.
Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/169
Appearance