alius efficitur atque alius. Haud secus solarem artem istam aliis, aliisque, aliam atque aliam futuram crediderimus.
Philothimvs.—Quid est Hermes quod tecum ipse loqueris? qui nam libellus est, quem præ manibus habes?
Hermes.—De vmbris Idearum ad internam scripturam contractis liber est, de quo sum anceps; an prodire debeat, an perpetuo sub eisdem, in quibus olim latuit, tenebris perseuerare.
Philothimvs.—Cur hoc?
Hermes.—In signum siquidem (ut aiunt) sese effert ipsius author in quod non unius generis armati collimant Sagittarij.
Philothimvs.—Id quidem si omnibus esset formidandum atque precauendum, nemo unquam digna pertentasset opera: nihil vnquam bonum atque egregium prodiisset in conspectum. Non cessat prouidentia deorum, (dixerunt Ægyptij Sacerdotes) statutis quibusquam temporibus mittere hominibus Mercurios quosdam; etiam si eosdem minime vel male receptum iri precognoscant. Nec cessat intellectus, atque sol iste sensibilis semper illuminare, ob eam causam quia nec semper, nec omnes animaduertimus.
Logifer.—Facile ipsis concenserim qui res eiusmodi minimè vulgandas esse censerent: Philotimum audio hac de re dubium, qui si ea auribus percepisset, quæ nos percepimus, certè potius hæc cremanda in ignem proiiceret, quam publicanda curaret. Hæc n. doctori suo hactenus haud iucundam attulere messem: nunc ignoro quid nam sit quod in posterum sperare possit, præter