Duo igitur sunt quæ inuenimus & compleuimus in hac arte, quorum vtrumque antiquis omnibus visum est factu impossibile; primo ad primam praxim vt quamlibet, & qualemcumque combinationem vnico tantum presentandam tribueremus subiecto. Secundo ad secundam praxim (quod pené diuinum est inuentum & aliarum pregnans inuentionum (unum abest vt quis ipsum nouerit applicare) vt singulari subiecto & indiuiduo huius artis quemlibet terminum possimus commode referendum adiicere. Facit ergo inuentio nostra ad longe cititius & expeditius intimain scripturam perficiendum, atque exercitij fructum maturandum. Vbi n. balabant litteras cogendas in syllabas priusquam seró ad mage completos promouerentur actus: iam statim terminos in orationem cogere docemus. Mox igitur vt disciplinandus per artem istam, primæ vel secundæ praxis cathalogum meum habuerit: lecta auditáque subiectis ordinatis adiiciendo referre, potent. Vsu deinde promptus & promptissimé præstabit omnia. Ideo hæc ars interimit omnes alias quæ præcesserunt ipsam in hoc genere: & ab alia post ipsam interimi non formidat. Ad culmen n. rem ipsam adduxisse credimus: Si vbi alij diffundebat oculos ad elementa captanda vel magis aucupanda; nos per terminos ad sermonis & orationis complementum discurrimus.
Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/170
Appearance