Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/171

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 163 —

DE PRAXI RERUM IN-
complexis terminis signifi-
cabilium.

Mox ad eam praxim quæ rerum memoriam attrectet accedamus. Eorum quæ sunt quædam incumplexe significantur, quædam vero cum complexione. Eorum quæ in complexione capiuntur, hæc quidem substantiæ, hæc vero accidentia. Eorum quæ sunt substantiæ, hæc quidem sunt sensibilia, hæc vero intelligibilia. Eorum quæ sunt sensibilia, hæc sunt sensibilia per se, hæc vero per accidens. Eorum quæ sunt accidentia, hæc quidem insunt substantiæ: vt quantitas & qualitas intrinseca, hæc veró inhærent substantiæ vtpote qualitates extrinsecæ, cuiusmodi sunt colores & circumstantes figuræ.

Quædam veró quodammodo insunt & quodammodo adsunt, vt habitudines quarum aliæ sumuntur ab eo quod est: aliao vero ab eo quod dicitur. Quædam consistunt substantiæ, vt quæ agunt cum patientibus: & patientia cum agentibus. Quædam circumstant substantiæ, quorum alia circumstant vt quibus substantia applicatur, cuiusmodi est situs, alia vero circumstantur quæ substantiæ applicantur, veluti quæ extrinsecus haberi dicuntur quorum alia sunt coniuncta subiectoi per ipsa adiectiuato, vnde quis dicitur annulatus, ocreatus, indutus, vxoratus: alia sunt adiuncta, vt domus, prædium, foemina. Quædam quodammodo