insunt & quodammodo circumstant, vt ipsum, quando, Est enim tum extra & supra rem vnum omnium & generale: tum in re ipsum puta singulorum proprium: quod etiam de tempore verum est atque de loco: Tempus n. est vnum subiectiue in coelo & est multiplex subiectiue in singulis eorum quæ temporalia nuncupantur. Locus etiam si secundum logicales philosophos dicatur superficies continentis est circumstans.
Si secundum communiter loquentes dicatur corpus continens: adhuc est circumstans: Si vero secundum magis physicos dicatur spacium, & dimensio securioris materiæ & conceptaculum in omnes dimensiones: iam est in re & cum re suo modo, qui est consideranti manifestus.
Horum omnium vt accidat memoratio necessarium est processisse figurationem. Incomplexæ ergo substantiæ intelligibiles, figurantur figuratione substantiarum sensibilium: vt fiebat in rotis & ignibus Ezechielis. Incomplexæ substantiæ sensibiles, figurantur per eorum accidentia, vt fit in recta hominis membrorum dispositione, multimodaque brutorum in terram pronitudine.
Accidontialiter sensibilia, per ea quæ sunt per se sensibus obiecta. Accidentia quæ insunt, per ea quibus insunt vt tanta quantitas per id quod continuam vel discretam tantam admittit quantitatem.
Talis qualitas, per ipsum cui proprius inest. Sic substantia per ea quibus subesso se finguntur accidentia. Accidentia quæ inhærent, per ea quibus inhærent, sicut & per hæc inhærentia per ipsa quibus in-