Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/173

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 165 —

Accidentia quæ adsunt, per ea quibus adsunt vicissim. Accidentia quæ consistunt cum iis, quibus consistunt conuertibiliter. Accidentia circumstantialia cum seipsis non valeant figurari, per hæc quorum sunt circumstantiæ aut quibus circumstare ponuntur figurantur. Valent etiam cum figurata fuerint, vicissim in eorum per quæ figurantur sensum adducere. Ita igitur figurata cum fuerint vniuersa: ope eorum quæ ad subiectionem & adiectionem requirebantur, memoralia redduntur, atque subsistentia in atris sensuum internorum.

DE PRAXI RERVM COM-
plexis terminis conceptibilium.

Quemadmodum complexio in mente atque voce tunc efficitur cum per copulam substantiui, componitur alterum incomplexum cum altero incomplexo vel alterum ab altero diuiditur. Ita in engraphia quæ tales complexiones sequitur & designat efficitur primo complexio ex incomplexis, cum substantiam substantiæ adnectit; substantiam ad substantiam refert, vel accidens ad accidens adaptat, inexistens cum eo cui inexistit, adsistens cum eo cui adsistit, & circumstans cum eo connectit cui circumstat. Quæ quidem complexio concurrit primo in difinitionum efformandas imagines, figuras, atque signa vniuersaliter dicta (mitto quod in aliis intentionibus diffinitiones inter incomplexa enumerantur, sine complexione n. in engraphia non con-