cipiuntur, hîc sine simplicitate terminorum simpliciorum non exprimi possunt). Secundo in enuntiationes efformandas seu complendas, quod est cum terminus vnus vel plures de vno vel ab vno, vel de aut á pluribus dicuntur. Tertio in discursus ordinandos cum complexio efficitur ex complexis vt propriis membris: cum composita in vlteriorem connectantur compositionem. Sicut á physicis primó forma dicitur aduenire materiæ in corporis simplicis compositionem, corpus deinde simplex in mixti imperfecti confectionem. Omnia simplicia simul hinc inperfecti nerui, hinc in ossis perfecti, hinc in perfectæ carnis productionem quæ partes omogeneæ appellantur. Omnes hæ partes in hoc & illud etherogeneum membrum constituendum, vt in caput & brachia concurrunt. Cuncta tandem membra in vnius conueniunt corpus animatum complectendum. Haud aliter in formis & adiectis accidit post simplicem formationem ad primam, ab hac ad secundam, ab hac ad tertiam, & hinc ad alias pro subiectorum capacitate complexiones faciendas proficiscimur. Quod si tantam integramque complexionem vnum non capere possint subiectum, fiat subiecti primum complexio cum subiecto, vel subiectorum connexio cum subiectis: vt eorum applicationem quibus fit adiectio, applicatio eorum quæ adiiciuntur consequatur. Itaque dum successiué naues in pontis formam nauibus cohærebunt: siccis Hellespontum traiicies pedibus.
Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/174
Appearance