Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/176

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 168 —
Ænigmatis quædam explicatio.

Hinc (serenissime rex) Hystorici perquam facili negotio, valebunt iis quorum memoriam perquirunt ordinate (vt sunt per volumina, libros & capita distincti) collocatis: eosdem quasi ex eorum domibus egredientes per atria deducere: in quibus variis negotiationibus, varii vitarum gestuúmque successus, infallibili breuíque temporis interuallo concipiendo ob oculos: ponentur ordine.

Pro sollemni aliarúmque omnium famosissima historia, communem Adamo, Abeli, Chaimo, Noah, Abraamo, Ysa. Iac. Ios. Mosi cæterisque domum propriis singulorum distinctam conceptaculis constituisse oportet. Mox enim omnes successiué eandem, vel diuersi diuersas peragentes vias: per atrium vel vnum omnibus commune, vel plura singulis propria deducti: sub ordine subiectorum historiæ, ordinem accidentium vniuersorum facient retinere.

Sic articulos orationum sub earumdem membris collocare poterunt oratores. Legistæ sub libris titulos; sub titulis, leges, sub legibus §. sub his etiam versuum intentiones. Medici sub libris, sectionibus, & capita, capitum partes, aphorismos cum intentionibus omnibus, ordinaté non minus quám ipso in libro valebunt apponere.

Haud secus aliis omnibus (plusquam hanc præsentem industriam ignorantibus possit esse credibile) propriæ professionis materiis licebit adaptare.

Pro cuius artis Typo foecundam habes subsequen-