Ars ista ipso se cantu nimium prodit, præsertim iis qui notitiam conuersionis rotarum sunt adepti. Vbi dux exercitus centuriones ex facie notos propria vel vicaria, ad proprios velit ordines referre. Debet ipsos sub variis, decentibusque actionibus, vel passionibus, vel circumstantiis, in sedibus iuxta ordinum numerum multiplicatis interno phantasiæ oculo conspexisse. Hinc medica Circe breuissimo leuíque studio memoriæ inscriptas affixásque habet simplicium omnium qualitates, & qualitatum gradus. Hinc puerum poterit Grammaticus ad retinenda omnium nominum genera (intellecto quid per nomen proprié significetur) vnius diei spacio promouisse. Et aduerte animum in hoc quod dicimus proprié signif. quia opinio est eandem rem pluribus nominibus atque diuersis in eodem idiomate significari, quæ sub diuersis generibus articulantur. Cui nimirum iam diu est non subtus scripsimus sententiæ: semper enim nescio quam ex se ipsis dictiones præ se ferunt diuersæ diuersam (vt ita dicam) emphasim: vt non omnino idem per tunicam, vestem, & indumentum intelligamus. Synonimiam igitur excludentes, nullam prorsus in hoc, similibusque aliis negociis patiemur difficultatem. Hinc astrologus quadraginta & octo cæli imagines ad quatuor cæli partes, cum ratione situum positionum & partium ipsarum vltimarum (quæ sunt stellæ consideratæ magnitudinis) relatas in quatuor atriis eodem poterit ordine coactas intueri. Hinc tandem omnes aliæ scientiæ, artes, & exercitia, ordinata vel ordinanda poterunt ad proprias decades, centurias, vel miriades referre.
Artem istam materialiter figuratam habes in subsequenti duodecim domorum schemate.