n. perpaucos, qui hæc per se ipsos intelligere possunt, rectum de ipsis iudicium inferre minimè poterunt.
Philothimvs.—Audis quæ dicit iste?
Hermes.—Audio, sed vt plus audiam, inter vos ipsos discutite.
Philothimvs.—Diseptabo igitur tecum Logifere & illud primum dixerim: dictum tuum nullius esse persuasionis quin potius tuæ rationis neruus oppositam valeat firmare sententiam. li. n. pauci, qui huius inuentionis intelligentiam fuerint assequti, de quorum numero ego Hermèsque sumus: non modicis efferrent laudibus: qui verò ipsum minime intellexerint, nec laudare poterunt, nec vituperare.
Logifer.—Dicis quod esse debet: non quod erit, est, atque fuit. Multi cum non intelligant, ob id ipsum quod non intelligunt, insuper & ex iniquo, quo aguntur animo, multas aduersus authorem ipsum & artem adglomerant calumnias. Nonne auribus tuis doctorem Bobum audisti, qui nullam dixit esse memoriæ artem: sed eam consuetudine tantum & crebra excursuum repetitione, quæ fit visa multoties reuidendo, auribusque percepta multoties recipiendo, comparari?
Philothimvs.—Huic si cauda foret, cercopitecus erat.
Logifer.—Quid respondebis Magistro Anthoc, qui eos, qui præter vulgares edunt memoriæ operationes, putat magnos vel energumenos vel eiusce generis alicuius speciei viros? Vides quantum in litteris insenuerit ille.
Philothimvs.—Hunc non dubitauerim esse nepotem illius asini qui ad conseruandam speciem fuit in Archa Noe reseruatus.