IORDANI BRVNI
NOLANI
ARS ALIA BREVIS
ad verborum rerúmque memoriam.Ænigma implicans maxime artificiosam subiectorum formarúmque arti deseruientium electionem.
In motus motor conpulsu per eodem,
Dat motum æterna immobilitate vigens.
Vt circumlato centrum cognoscitur vnum
Gyro, quod nunquam destituisse valet:
Vtque manente suo rota mobilis irrotat axe,
Nec peragit recta mobililate viam:
Non operum natura sagax faciem variabit:
Principium ni sit semper vtrumque manens.
Carpathio Proteus Neptuni in gurgite vasto,
Turpia per bipedes post pecora actus equos
Idem seruatur dum formas contrahit omnes,
Numináque intra alti magna perennis agit.
Haud secus in cunctis quibus est natura gubernas
Præstat perdurans ergo subéstque Monas.
Quamque subesse vides nullum sibi deneget actum
Quo veniat cunctis officiosa magis.
Verte in Anaxagorámque Chaos: habeámque porentem
Democriton atomi: Sylua Platona suum.
Semina quæ recipit, seruat, fouet, ordinat, arctat.
Consulta est mater ni sine mente pater
Hanc iuuat in seriem protendere τῶν μικροκοςμῶν
Quos intus clusos maximus orbis habet.