Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/183

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 175 —

Præcipiant ergo aliæ artes vagari animalia, organa autem manere: ista sané sibi magis oppositum inhibendo complacet.

Porro si notiora tibi nota fuerit animata, quám inanimata subiecta quemadmodum est de necessitate verum: quid quæso prohibet plura (dummodo loco seiuncta sint) eidem animato in anima tribuere, vel eisdem eodem ordine positis aliam tribuere regionem?

Sic tibi diuersa penetranti climata, eadem vsuuenire adiectibilia quam commode possunt pro rerum memoria magis quam vocum ipsarum.

ALIVS ARTIS MODVS.

Si placeat animatis subiectis frequentes perpetuásque tribuere actiones quibus pro rerum explicandarum opportunitate tibi centum organa, vel eorum consequentia, vel concomitantia, vel mouentia, vel turbantia, vel auertentia, vel superuenientia, fingas accedere: fortasse tibi feliciter succedent.