Jump to content

Pagina:Opera Latine Conscripta, Volume 2 (Bruno).djvu/189

E Wikisource
Haec pagina emendata est
— 181 —

ILLVSTRISSIMO ALTISSI-
moqve principi Henrico d' Angov-

lesme Magno Galliarum Priori, Prouinciæ Gubernatori, ac Locumtenenti generali, & totius maris orientalis pro Regia Maiestate Admiralio Io. Regnault eiusdem Illustrissimi á secretis Consiliarius.

 

Cum ad manus meas, Altissime princeps, duplex de cantu Circæo & eius ad memoriæ Artem applicatione Dialogus peruenerit; cúmque artis ipsius excellentia, & fructus non me lateat: dignissimam quæ nobilibus & generosis ingeniis communicaretur existimaui. Materiam enim minime vanam, de rebus maxime desiderabilibus comprehendit. Mitto quod præter titulum, & artis elementa nihil habet cum aliis hactenus editis commune: eáque admittit propria, quæ Iordanum non solum autorem sed & frugi inuentorem testificabuntur. Ad hæc artis istius editio ad eius famam, & iustificationem pertinet: accidit enim eius exemplaria successu quodam fuisse vitiata: & conspurcata circumferantur: quatenus & auctor reddatur vulgo suspectus, & Ars minus commendabilis. Consultum ergo mihi fuit eam ipsam artem habentem pro titulo prohemium (in quo quæ promitti possunt proponuntur) cum suo progressu cuius erat cxemplar apud me, fidelissime vt olim quibusdam dictata fuerat, vtque dialogo Circæo cum eiusdem applicationibus ad augmentum & non modicum orna-